BELISARIUS

BELISARIUS
BELISARIUS
Iustiniani Imperatoris Dux, Graecus; Persas sub Mithridate Rege in Oriente vicit, Vandalos in Africa, ductô in triumpho Gilismere, sicque Africam a 170. an. ab Imperio revulsam, ei iterum adiunxit. Gotthos in Italia, captô Vitige Rege eôque cum uxore, et Magnatibus suis Constantinopolim missô, superavit. Victor Romam reversus, crucem auream, ubi res eius gestae caselatae fuerant, Petri Basilicae obtulit, Sylveriumque Papam Vigiliô substitutô, deposuit. Postmodum rursus contra Persas missus, indeque denuo in Italiam reversus, Totilam, qui captam a se Romam funditus destruere cogitabat, literis ad eum datis absterruit, illamque receptam contra eundem fortiter defendit. Redux Constantinopolim, Hunnos pepulit, sed vel ob conspirationem A. C. 561. contra Iustinianum, cui immixtus, initam, vel ob res feliciter gestas, in affectati regni suspicionem venit, apud Iustinianum, a quo uterque ei oculus erutus fuit. Quare cum Principis ingratitudinem aliter ulcisci non posset, exiguum extra urbem tuguriolum exstruxit, ubi per vitam reliquam a praetereuntibus stipem emendica vit, illud identidem referens, Da obolum Belisariaoe, Viator. quem invidia, non culpa excaecavit. Crinitus et Volaterranus. Auctor tamen Histor. Miscell. cum sequenti annô in dignitatem suam restitutum, Cedrenus in pace Constantinopoli obiisse, refert. Quam sententiam Alciatu, in sui Iustiniani gratiam, acriter tuetur. Vide de hoc porro Procop. bell. Goth. l. 3. c. 1. et 2. de bello Vandal. et Pers. Agathiam, Glycam, Zonaram, etc. Suidas, Βελισάριος, ὁ ςτρατηγὸς ἦν μὲν τὸ σῶμα καλός τε καὶ μέγας, καὶ
εὐπρόσωπος πάντων μάλιςτα. Οὕτω δὲ πρᾶόν τε καὶ εὐπρόσοδον ἑαυτὸν παρεῖχε τοῖς εντυγχάνουσιν, ὥςτε ἀνγρώπῳ πένητί τε λίαν καὶ ἀδόξῳ ἐμφερὴς εἰ̈ναι. Ε῎ρως δὲ ἀυτοῦ τῆς αῤχῆς πρός τε ςτρατιωτῶν αἰεὶ καὶ ἀγροίκων ἄμαχός τις ἐγένετο, ὅτι δὲ ἐς μὲν τοὺς ςτρατιώτας φιλοδωρότατος ἐγεγόνει ἀνθρώπων ἁηάντων. Τῶν δὲ γὰρ εν ξυμβολῃ̈ ἠτυχηκότων, χρήμασι μεγάλοις παρεμυθεῖτο τὰ τραύματα; καὶ τοῖς εὐδοκιμἡσασι, ψελιά τε καὶ ςτξεπτοὺς ἀθλα παρείχετο. Ι῞ππου δὲ ἢ τόξου, ἢ ἄλλου ὁτουοῦν ςτρατιώτου εν τῇ μάχῃ ἀπολωλότος, ἕτερος ἀν῾τ αὐτοῦ πρὸς Βελισαρίου αὐτίκα ὑπῆρχεν. Ε῾ς δὲ τοὺς ἀγρόικους: ὅτι δὴ τοσαύτῃ φειδοῖ τε καὶ προνοίᾳ ἐχρῆτο, ὥςτε βιαςθῆναι μὲν αὐτοὺς οὐδὲν πώποτε ςτρατηγοῦντος Βελισαρίου τετύχηκεν, ἀπεδίδοντο γὰρ αὐτοῖς κατα γνάμγν τὰ ὤνια πάντα, καὶ ἁνίκα ἀκμάζοι τὰ ληΐα ἐς τὸ ἀκριβὲς διεφύλαςςε; υή τινι παριοῦσα ἤ ἵππος λυμῄνεται, τῶ δὲ ὡραίων εν τοῖς δένδροις ὄντων ἅψαςθαι αὐτῶν οὐδενὶ τὸ παράπαν ἑξῆν. Η῏ν δὲ καὶ σώφρων καὶ λίαν εναρετος. Primus legitur fuisse inventor molendinorum in Tiberi, Cum enim illa in Ianiculo prius esseunt, uti patet ex Edicto Claudii Iulii Aedesii Dynamii Viri Clar. et Iul. Praef. Urb. apud Gruterum p. 426. num. 6. Belisarius dein in Tiberim illa transtulit, occasione Blondo pluribus indicatâ, Decad. 1. l. 4. Imago eius in nummis quibusdam Iustiniani, cuiusmodi unum Petrus Cyllius sic describit: In eius uno latere sculptus erat Iustinianus, Belisarium excipiens triumphantem: in altero Belisarii imago, cum boc elogio; GLORIA ROMANORUM BELISARIUS. Effictus scil. fuit in eo numismate Iustinianus, quomodo fere tessellatô seu musivô opere, in Chalces, quae Palatii Constantionpolitani vestibulum fuit, camerâ ac fornice, ut auctor est Procopius. Ibi enim, ut hic Scriptor memorat, Belisarius ad Imperatorem redux, cum exercitu integro, exuvias ei
offerebat, Reges ac Regna, et quidquid excellebat inter homines. In medio stabant Imperator et Theodora Augusta, eâ uterque specie, ut summam laetitiam prae se ferrent et festô victoriam celebrarent, captis suppliciterque accedentibus Vandalorum Gothorumque Regibus insignem, cirumstantibus Senatoribus festumque agentibus. Ita autem Belisarium in Circo Iustinianus excepit, ut idem Auctor refert. In istis porro Iustiniani numismatibus aureis perinde ac argenteis effictum Belisarium volunt Cedrenus, Glycas et Constantinus Manasses, ὁπλίτην ῥομφαίαν ἐςπασμένον, armatum cum gladio ssricto. Car. du Fresue Dissertatione de Inferioris aevi numismat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Belisarius — bezeichnet Belisar, einen oströmischen General und Feldherr Belisarius (Gattung), eine Gattung der Skorpione Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidung mehrerer mit demselben Wort bezeichneter Begriffe …   Deutsch Wikipedia

  • Belisarius — [bel΄ə ser′ē əs] A.D. 505? 565; Byzantine general under Justinian I …   English World dictionary

  • Belisarius — Flavius Belisarius ( el. Βελισάριος) (505(?) – 565) was one of the greatest generals of the Byzantine Empire and one of the most acclaimed generals in history. He was instrumental to Emperor Justinian I s ambitious project of reconquering much of …   Wikipedia

  • Belisarius — (c. 500 c. 565)    Leading general and loyal supporter of Justinian for more than forty years, Belisarius fought numerous campaigns against the Persians, the Vandals in Africa, and the Goths in Italy. Completely loyal to Justinian throughout his… …   Encyclopedia of Barbarian Europe

  • Belisarius — /bel euh sair ee euhs/, n. A.D. 505? 565, general of the Eastern Roman Empire. * * * born с 505, Germania, Illyria? died March 565 Byzantine general. While serving in the bodyguard of Emperor Justinian I, he was appointed (с 525) to command in… …   Universalium

  • Belisarius Productions — is a television production company based in Los Angeles. [http://www.belisariusproductionsparamount.visualnet.com/] Their production credits include Quantum Leap, Navy NCIS, and Magnum, P.I. [http://www.imdb.com/company/co0114905/] , serving as… …   Wikipedia

  • BELISARIUS Ludovicus — vide Ludovicus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Belisarius series — The Belisarius Series is an epic fictional saga of heroic scope in the alternate history and military history sub genres of science fiction with its protagonist being the real historical figure, the Byzantine general, Flavius Belisarius (505… …   Wikipedia

  • Belisarius xambeui — Belisarius xambeui …   Wikipédia en Français

  • Belisarius — biographical name circa 505 565 Byzantine general …   New Collegiate Dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”